Euseb./Rufin. 1
Edition: Th. Mommsen, 1903

Caput 3
1 Nomen autem hoc quod diximus Christi quomodo etiam per prophetas olim fuerit adumbratum, tempus est edocere. 2 primus ipse Moyses volens ostendere, quid venerationis in se nomen Christi et mysterii contineret, cum iuberetur typos et imagines sacramentorum caelestium, sicut ei in monte fuerat ostensum, in lege describere, cum que ritum constituendi pontificis traderet, quantum mortalem docere fas erat, eum, quem supra omnes homines ut esset honore et meritis decernebat, per unguenti cuiusdam mystici sacramentum Christum nominavit, quo per hoc discerent hi, qui per legem instituebantur, quia quod super omnes homines honore et reverentia habendum est, Christus nominatur. 3 sed et idem Moyses longe per dei spiritum providens, qui sibi praepararetur successor, et praenoscens, quod is qui post se regnum susciperet, maioris sacramenti minister existeret, 4 Iesum cognominavit eum, qui prius Auses parentum fuerat appellatione vocitatus, sciens quod in huius vocabuli sacramento maioris cuiusdam gloriae rex, quam mortalis natura recipit, poneretur. 5 ita igitur per gemina haec appellationis indicia in altero pontificatus, in altero regalis formae exprimuntur insignia. et Iesus Christus, tamquam qui rex et pontifex esset, pariter nominatur, ut neque in eo aliquid quod ad religionem neque quod ad potestatem pertinet deesse populus per praecedentia sacramenta mystice institutus agnosceret.6 unde et prophetae acti divino spiritu simul et impietatem Iudaeorum et gentilium in eo praevidebant salutem. et tale aliquid unus ex ipsis cui Hieremias nomen est, praecinebat: 'spiritus', inquit, 'vultus nostri Christus dominus conprehensus est in corruptionibus nostris, cuius diximus: in umbra eius vivemus in gentibus'. sed et David magnificus vates haec de eodem memorat: 'quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adsteterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversum dominum et adversum Christum eius'. et paulo post ait ex persona ipsius Christi: 'dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae'. 7 non solum autem pontifices unguento chrismatis apud Hebraeos consecrabantur, verum et reges, qui et ipsi, quoniam divinitatis nutu per prophetas sacrato quodam chrismate delibuti sortiebantur sceptra regalia, imaginarii licet, tamen etiam ipsi Christi appellabantur, quo scilicet etiam in ipsis caelestis regis imago ac species servaretur. 8 sed et in prophetarum ordine invenimus nonnullos simili modo unguento chrismatis consecratos ministerium divinis eloquiis praebuisse et gnaros redditos futurorum. ex quibus omnibus constat, quod filius dei et verbum ac sapientia patris, quia verus rex est omnium saeculorum et quia verus pontifex est futurorum et quia verus propheta est, quippe qui inspiret et repleat prophetas, ideo vere et Christus nominatus est, cuius nominis per eos, quos supra enumeravimus, pontifices, prophetas et reges typus et imago praecesserat. verum illi, quoniam, ut diximus, ad breve tempus vitae huius Christi appellabantur, ad solam veri Christi imaginem conservandam quamvis compositione quadam mystica consecrati olei tamen huius, quae inter nos haberi solet, materiae ac liquoris perungebantur. verus autem hic, qui de caelis venerat et cui omnia quae praecedebant gesta fuerant, 13 Christus non humanis opibus quaesita sumit unguenta, sed novo ac singulari modo paterno spiritu infusus et unctus Christus efficitur, sicut multis ante saeculis de eo vates Esaias praedixerat ex persona ipsius Christi dicens: 'spiritus domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem et caecis visum'. 14 nec solus Esaias divinis haec praedixit oraculis, sed et David similiter inspiratus testatur de Christo, dicens ad ipsum Christum: 'sedes tua, deus, in saeculum saeculi, virga aequitatis virga regni tui. dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te, deus, deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis'. in quibus verbis primo quidem eum evidenter deum designat, secundo vero per aequitatis virgam sceptrum in eo regale commemorat. 15 post vero etiam qualiter Christus effectus sit, indicat, dicens, quod unctus sit deus a deo non oleo communi, sed oleo laetitiae, nec sicut participes sui, id est illi, qui in imagine praecesserant, sed prae participibus suis, oleum vero laetitiae in sacris voluminibus intellectu mystico sanctus spiritus designatur. 16 sed et de pontificatu eius idem David alio in loco tale aliquid arcanis signat eloquiis, tamquam ex persona patris de filio pronuntiantis: 'de ventre', inquit, 'ante luciferum genui te. iuravit dominus et non paenitebit; tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech'. 17 hic autem Melchisedech in divinis voluminibus sacerdos fuisse dei summi refertur, sed qui non oleo communi perunctus sit, neque qui ex successione generis susceperit sacerdotium, sicut apud Hebraeos fieri mos erat. et ideo secundum ordinem ipsius sacerdos futurus dicitur Christus, qui non olei liquore, sed virtute caelestis spiritus consecretur. idcirco denique cum multi apud Hebraeos oleo in hoc ipsum sollemniter consecrato uncti sint Christi et sive reges sive prophetae sive etiam pontifices per hoc fuerint instituti, nullus ipsorum vel genti vel discipulis aut sectatoribus ex suo vocabulo nomen dare potuit et appellare discipulos Christianos, nisi hic solus, qui verus est Christus et non oleo humano, sed paterno spiritu perunctus. hic sectatorum suorum populos et universam per totum mundum sui nominis gentem ex veri Christi vocabulo appellari fecit perenni nomine Christianos. si igitur unde genus ducat Christus requiris et eius auctorem rimaris qui auctor est omnium, audi, quid oracula divina per David magnificentissimum vatem ex persona ipsius summi patris loquantur, sicut et paulo superius memoravimus: 'de ventre', inquit, 'ante luciferum genui te'. et quamvis ventris appellatio in eo qui recte incorporeus creditur, convenire minime videatur, tamen tropicis ac mysticis legibus hoc est quod indicatur, quod non extrinsecus et aliunde substituerit filium pater, sed ex semet ipso ac, si dici potest, de interioribus suis, ut hoc ipsum sit ille qui natus est, quod est ille qui genuit, et ne adoptionis lege extrinsecus videatur adsumptus, sed quantum appellatio ventris intellegi suggerit, salva reverentia incorporalitatis intrinsecus editus designetur veritate naturae. quod vero ait ante luciferum, ante mundi et ante totius creaturae designat initium. 19 distinctio sane inter verum Christum et imaginarios illos qui prius praecesserant, quae habeatur, evidens in hoc indicium datur, quod illi priores Christi nulli paene nisi genti propriae cogniti sunt, huius autem veri Christi non solum nomen, sed et potestas et regnum per omnes nationes et per universum orbem terrae diffusum est, non solum cognitione vocabuli, sed et divinitatis cultu ac religionis reverentia consecratum. in omni namque terra tamquam verbum et sapientia patris, tamquam deus et dominus Christus Iesus colitur et adoratur, sicut divinum de eo pronuntiavit eloquium, dicens: 'quia in nomine Iesu omne genuflectetur caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quoniam dominus Christus in gloria est dei patris'. unde non solum potestas eius et regnum, sed et affectus et amor tantus de eo credentium mentibus inolevit, ut etiam animas ponere pro nomine eius et cervices suas persecutorum gladiis obicere non morentur, dummodo sacrosancta apud eos nominis eius fides et reverentia conservetur.

Zurück